라틴어 문장 검색

nam Alcinous, rex Phaeacum, fuit diligens cultor hortorum, unde per eius silvas ar- bores pomiferas intellegimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 872)
'steriles' autem ait silvas comparatione pomiferarum arborum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4402)
Verum in liquoribus qui ad sensum satis fluidi sunt, ut in Aere, in aqua seu dulci seu falsa, in Spiritibus vini, Terebinthi & Salium, in Oleo a foecibus per destillationem liberato & calefacto, Oleoque Vitrioli & Mercurio, ac Metallis liquefactis, & siqui sint alii, qui tam Fluidi sunt ut in vasis agitati motum impressum diutius conservent, effusique liberrime in guttas decurrendo resolvantur, nullus dubito quin regula allata satis accurate obtineat:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 102:14)
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 624)
Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis, Moenia contigimus victa, Camille, tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 131)
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
hinc quoque pomiferi nemoris munera mitia pro veniunt;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum21)
vel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:8)
nec pestilentem sentiet Africum fecunda vitis nec sterilem seges robiginem aut dulces alumni pomifero grave tempus anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 232)
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
non ulla ramos silva pomiferos habet:
(세네카, Hercules Furens 10:23)
noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae et duro teneras laedere fune manus, sed thyio thalamo aut Oricia terebintho effultum pluma versicolore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 78)
"ramosis Anio qua pomifer incubat aruis, et numquam Herculeo numine pallet ebur, hic carmen media dignum me scribe columna, sed breue, quod currens uector ab urbe legat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 747)
oricia terebintho Oricos civitas est Epiri, iuxta quam nascitur terebinthus, nigrum lignum habens, folia in buxi speciem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1361)

SEARCH

MENU NAVIGATION